monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 36, 16
{IV} Alcamenen Atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera Athenis complura in aedibus sacris praeclarumque Veneris extra muros, quae appellatur Ἀφροδίτη ἐν κήποις. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur.